Charter Document - 02140527

Charter Document - 02140527


Charter Number: 02140527
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0941
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina pietate et legitima auctoritate sanccitum est ut si quis de rebus suis aliquid in elemosina Deo et sanctis ejus conferre voluerit liberam habeat potestatem consequenter implere Quapropter ego Achinus considerans illud evangelicum Date elemosinam et omnia munda sunt vobis simulque pertimescens detrimentum divitis qui pro micis panis quas Lazaro negavit stillam aque in inferno ardens desideravit dono itaque atque cedo ecclesie Dei que est Cluniaco consecrata in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli et aliorum sanctorum quasdam res que site sunt in pago Matisconensi in villa Prisciaco Sunt autem ista in primis curtile unum indominicatum qui terminat a mane terra sancti Martini a meridie terra Filgerii a sero via publica a cercio sancti Clementis infra istas terminationes totum ad integrum Et alias res que ad ipsum curtilum aspiciunt et quicquid in ipsa villa visus sum habere cum mancipiis qui istis nominibus vocantur Rainbertus cum uxore sua Archinelt et infantibus suis et Domengia et Mainardus et Girardus cum matre sua ut a die presenti faciant seniores Cluniacenses quicquid facere voluerint pro redemptione anime mee et uxoris mee Etelane Si quis hanc donationem calumpniare presumpserit iram Dei incurrat et insuper X libras auri componat et hec carta firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice Signum Achini qui hoc donum firmavit et firmare rogavit S Rainaldi qui in omnibus consensit S Mainboldi episcopi S Rannaldi S Witheranni et Euvardi S Achini et Giperii et Teoldi Tetgerius in vicem cancellarii scripsit die martis in mense marcio anno V regnante Ludovico rege