Charter Document - 02140525
Charter Number: | 02140525 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0941 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilecto nebodo meo Bernar ego Antigius et uxor mea Gotseldis donamus tibi aliquit de res nostras qui sunt in villa Dunziaco in primis curtilo cum manso et vinea in unum tenente terminat a mane via publica a medium die similiter a sero de ipsa hereditate a cercio rio currente Infra istas terminaciones una medietate tibi donamus et de alias res que ad ipso curtilo aspiciunt ac sunt campi prati silvis omnia et ex omnibus una medietate tibi donamus in ea vero racione dum modo vivimus usum et fructum abeamus pos meo vero discessu a te perveniat ad faciendo post une diem quiquit volueris nullum contradicentem Si quis contradicere voluerit auri libra componat et donacio ista firma permaneat cum stibulacione subnixa Actum Cluniaco S Antigio et uxore sua Gotsel qui fieri et firmare rogaverunt S Josber S Arnold S Aigolfo S Tetber S Letbol S Rotar S Giroldo Tetgerius rogatus scripsit datavit die jovis in mense febroario anno V regnante Ludvico rege