Charter Document - 02140522

Charter Document - 02140522


Charter Number: 02140522
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0940 - 0941
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dilectissimo filio meo Oddono ego Rotbens genitrice sua pro amore et bone voluntate que contra te abbeo proterea dono tibi manso indominicato in pago Matisconense in fine Ainacense in villa Buxiaco et onne cum superposito et alias res que ad ipso maso aspiciunt vel in ipsa villa abbeo ohc sunt vineis campis pratis silvis pomis pascuis aquis aquarum decursibus omnia et ex omnia tam de alodo quam de conquisto quisitum et ad inquirendum totum ad integrum tibi dono in tale tenore si abeas mulier et infantibus ad illi totum perveniat et si mulier et infantibus non abeat ad propinquas perveniat similiter illis servis et ancillis quos in ipsa villa abbeo Si quis vero nullum contradicentem si quis calumniare voluerit auri libras V componat S Rotbens qui donacione ista fierent et firmare rogavit S Erbert [] Bernart sacerdoti [] Rainolfo [] Durant scripsit die jovis in mense junio regnante Lodovico rege