Charter Document - 02140518

Charter Document - 02140518


Charter Number: 02140518
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0940
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Raginbert et uxor sua Ai emptores ego Teotelmo tradit me amor et bona volencia tua que circa te abeo propterea dono vobis res meas qui sunt sitas in pago Lucdunense in fine Ciciacense in villa Parsiniaco dono vobis curtilo cum cabanna et exio et vinea et arboribus et campos IIII quia ad ipso curtilo aspiciunt terminat ipse curtilus a mane terra Sancti Marie a medium die rigo percurrente a sero terra Sancti Gengulfe a cercio via publica Infra istas terminaciones ipsa hereditate vobis dono trado adque transfundo tamen dum modo vivi usum et fructum abeo pos meum discessum Raginber ad infantibus suis perveniad et faciatis vos pos meum dicessum quitquit facere volueritis in omnibus et in Dei nomen Si quis vero cotti erim esse minime credo si ego ipse au ullus de heredibus meis au ullus homo au ulla immissa persona qui contra anc donacione ista in vos facta aliquit agere tentare calumniare presumserit et ad me defensatum non fuerit tunc sim culpabilis et inpleturis una cum fisca auro uncias II componat constibulacione subnixa S Teotelmo qui donacione ista fieri et firmare rogavit S Ariunbolt S Gerata S Engelberti Infantibus illorum mihi si benefecerint ut pater illorum fecerit in ipsa hereditate maneant Ego Vido prespiter rogatus escrixit et suscrisit datavit die dominico in mense aprilo regnante Luduvico rege