Charter Document - 02140517
Charter Number: | 02140517 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0940 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnipotens clementia Christi postquam invidente diabolo per inobedientiam a patrie celestis dignitate ceciderat nostre conditionis fragilitas carnis infirmitate velata ad nos venire dignata miseriis humane conditionis compatiendo multimoda mortalibus tribuens beneficiorum suorum karismata inter alia ei concessa a sue divinitatis potentissima gratia hoc quoque est tribuere dignata videlicet ut de tempora[li]bus bonis unicuique a Deo sibi concessis valeat quisque fidelium optinere permansura et perpetua gaudia Ait namque inter cetera bonorum suorum largiflua beneficia que nobis ex fonte misericordie ejus gaudemus et gratulamur venisse misericorditer dona Facite inquiens ait vobis amicos de iniquo Mammona quatinus a presenti vobis deficientibus vita recipiant vos hii quibus largiti estis temporalia commoda in eterna illa felicia tabernacula Quod ego Teza animo perpendens et enormitatem meorum peccaminum considerans ultimique diei tremendum judicium expavescens dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconensi in villa Pradilis hoc est ecclesiam in honore Domine Dei genitricis dicatam cum tota ipsa villa et omnibus appendiciis ejus cum servis quoque et ancillis in jam dicta villa et in appendiciis ejus manentibus Dono etiam in villa Colongias quicquid ibi habeo terram scilicet servos et ancillas et consuetudines Dono etiam in villa Cuulatis quicquid ibi habeo servos et ancillas terram et omnes silvas de his omnibus supradictis aquis aquarumque decursibus molendinis pratis campis et omnibus terris cultis et incultis et omnes consuetudines Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee et senioris mei Winibaldi filiorum quoque meorum Walterii et Warulfi et filiarum mearum Aremburgis et Berne nepotum quoque et omnium parentum meorum tam vivorum quam defunctorum Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit cum Deo et Sancto Petro rationem habeat et hoc quod expetit numquam vindicare valeat sed judiciaria potestate coactus XX libras auri sive precium illarum persolvat et ut firmum maneat tactu proprie manus confirmo S Teze que hanc donationem fecit S Walterii clerici filii ejus S Stephani de Aziaco S Aydoardi S Eldigerii S Raynaldi