Charter Document - 02140516
Charter Number: | 02140516 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0940 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dulcissima adque amatissima esponsa mea nomine Raginbor ego vero nomine Costabulus dono tibi curtilo in Consubar posito qui est in pago Caplonense in fine Potenciacense in vitla Rogiaco sedit terminat de uno latis et uno fronte de ista hereditate de alio latis Estefano cum eris in alio fronte Ragenar Infer istas terminaciones de isto curtilo medietatem et de alias res que at isto curtilo aspiciunt medietatem tam de reditate quam de conquisto medietate tibi dono hoc sunt vineis pratis canpis silvis aquis aquarumque decursibus omnia ex o[mnibus] tibi dono in dotis vel in dotalium et dono tibi servum unum nomine Arvol nomine cattivo set mente et corpore sano in ea tinore si nati vel procreati fuerint at illos perveniad si nati vel procreati non fuerint medietas at heredes meos et alia medietas at heredes tuos perveniant et facias potum diem quiquit facere volueris nullum contradicentem Si quis vero si ullus homo contradicere voluerit auri uncias V componat et inantea firma estabilis permaneat costibulacione sum nixa Actum Altriaco villa fuit facta S Costabulo qui fieri et firmare rogavit S Atelar S Alterio S Aldriiso S Ariot S Arot S Arimbert S Isenbar