Charter Document - 02140512
Charter Number: | 02140512 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0940 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domno fratribus Ariodo et uxor sua Arelt entores nos vero ego in Dei nomen Ai venditor vendo vobis a die presente curtilo et vinea qui insimul continet juris nostri qui es sita in pago Cabilonense in fine Sanicacemse in Altreio vocat terminat de ambis lateris et uno fronte de ipsa hereditate de alio fronte via publica infra istas terminaciones de mea porcione la una medietate tota ad integrum et de alias res meas quiquit in ipsa fine et in ipsa villa visa fui abere hoc sunt curtilis curtiferis vineis campis pratis silvis exsiis et regressis aquis aquarumque decursibus onnia et ex onnia de mea porcione la una medietate tota ad integrum vobis vendo et accepio det vobis precium sicut inter nos convenit in argente valente solidos II et denarios III et jam dictas res supra escriptas de meo juro in vestro vendo sine ullum contradictore Si quis vero si ego ipsi au ullus de heredibus meis au ulla emissa persona qui aliquit in removerit de auro denarios III componat et ec vendicione ista facta omnique tempore firma estabilis permanead istibulacione subnexa Actum Altreio villa publice S Ai qui fierent et firmare rogavit S Isembart qui consensit et in omnibus confirmavit S Erio S Floterio S Arembert S Gribolt S item Ariodo S Incbert S Arhinerio Ego Volfardus rogatus escripsit et datavit die sabato in mense septembre anno V regnante Lodovico rege