Charter Document - 02140511
Charter Number: | 02140511 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0940 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 2154 (f3r) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum fragilitas humani generis pertimescit ultimum vite tempus ne subitane transpositisne ventura dies ex inprovisu evenerit oportet ut non inveniat unum quemque inparatum ne sine aliquo boni operis respectu migret de hoc seculo sed dum suo jure et potestate consistit preparet sibi viam salutis per quam ad eternam beatitudinem valeat pervenire Ideo igitur ego in Dei nomine Gauzfredus comes et conjunx mea [Ava] dum sentimus nos nimium esse peccatores et divina nos admonet scriptura ut pro peccatis nostris aliquod remedium de rebus transitoriis ad loca sanctorum [delegare] debeamus idcirco per hanc epistolam donationis donamus donatumque in perpetuum esse volumus aliquid de rebus juris nostri ad monasterium Cluniacum quod est situm in pago Matisconense consecratum in honore Dei sanctorumque apostolorum ejus Petri et Pauli cuique preest domnus Odo venerabilis abbas sub quo inibi turba monachorum Christo famulans deget id est villam nostram indominicatum vocabulo Keitadas que est sita in pago Matiscense in vicaria Buferias cum omnibus adjacentiis ad ipsam pertinentibus id est campis silvis vineis pratis aquis aquarumve decursibus domibus edificiis acolis servis utriusque sexus ex quibus sunt Huraimbertus cum uxore sua et infantibus Ayvertus cum uxore sua et infantibus Fulcramnus cum uxore sua et infantibus eorum et quicquid ad ipsum mansum aspicere videtur totum et ad integrum a die presenti et deinceps cedimus cessumque in perpetuum esse volumus pro remedio animarum nostrarum et fratris mei Gauzberti necnon genitorum nostrorum seu etiam omnium parentum nostrorum insuper et pro salute omnium Christi fidelium ut omnes in commune Christi misericordiam consequi mereamur ita ut ab hac die et deinceps rectores ejusdem loci earumdem rerum licentiam habeant possidendi tenendi donandi vendendi commutandi vel quicquid exinde pro oportunitate sua elegerint faciendi liberum in omnibus potiantur arbitrium ita ut nomina nostra in libro vite conscribantur et pro nobis utrisque necnon et pro omnibus Christi fidelibus sacrificium in presenti vita pio seu post obitum nostrum pro Domino offeratur Si quis vero quod evenire solet quamvis nos futurum esse non credamus nos ipsi [quod absit] aut ullus de heredibus vel coheredibus nostris seu aliquis homo qualibet calliditate permotus aut cupiditate perventus ullo umquam tempore contra hanc presentem epistolam cessionis nostre quam propter nomen Domini et venerationem predictorum apostolorum ejus spontanea voluntate fieri decrevimus venire aut aliquid contrarium agere temptaverit aut tergiversator extiterit anathema sit et nisi a sua mala voluntate resipuerit pars ejus cum iniquis fiat in inferno et tam qui fecerit quam qui faciendo consenserit cum suprascriptis apostolis ante tribunal Christi deducat rationes insuper inferat juxta penam seculi cum cogente fisco partibus illius sacri loci auri libras X et quod repetit nullatenus valeat vindicare sed presens donacio omni tempore stabilis et illibata permaneat cum stipulatione subnixa Signum Gauzfredi commitis et Ave uxoris ejus qui hanc donationem fieri et firmare decreverunt pro amore Dei et sanctorum apostolorum ejus Petri et Pauli Signum Eptini vicecomitis Signum Gyrberti Signum Grimferii Signum Antigii Signum Franconis Signum Elperici Signum Raimberti Signum Teottonis Signum Teodorici Signum Teodelgrimni Data mense julio anno V regnante Luduwico rege Ego Clemens levita ad vicem cancellarii Dominici scripsi datavi