Charter Document - 02140509
Charter Number: | 02140509 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0940 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum legaliter quibusque fidelium conceditur [] Igitur ego Bermundus et uxor mea Gisla donamus sacrosancto et exorabili loco Cluniaci in honore Dei sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato et domno Odoni abbati ejusque successoribus ac monachis Deo opitulante sub ipsis degentibus villam juris nostri vocabulo Boliniacum cum ecclesia in honore sancti Stephani consecrata et mancipiis utriusque sexus et villulis vel ceteris cunctis appendiciis atque adjacentiis que ad ipsam villam aspiciunt vel aspicere videntur Verum eo tenore ut nos ab ipso abbate vel a suis monachis accipiamus villam Ambariacum cum ecclesia et omnibus appendiciis suis in nostro dominio ac filii nostri Hugonis ut quandiu vixerimus utrasque res possideamus et singulis annis solvamus censu sollemnitate predictorum apostolorum solidos VI rectoribus prefati monasterii post discessum vero nostrum predicte ville cum suis ecclesiis et appendiciis ad jam dictum locum perveniant S Bermundi Gisle uxoris ejus Hugonis filii illorum Teotonis Gisiardi Bremundi Amblardi Achardi Warembaldi Odonis Ansegisi Arulfi Tetberti Beroldi Actum Pruliaci ville anno IIII regnante Ludowico rege Jacob scripsit III nonas aprilis