Charter Document - 02140508

Charter Document - 02140508


Charter Number: 02140508
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0940
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei beatorumque apostolorum Petri et Pauli consecrato in pago Matisconense sito cui preest domnus Odo venerandus abba ego igitur Vuitbertus in Dei nomine dono predicto loco et monachis Deo et sanctis ibidem servientibus aliquid de rebus m[e]e proprietatis que sunt site in pago Cabilonenne in vicaria vel agro Talmariaco in villa Cuulesia et in villa Brogoldio et in Ragia hoc est vineis campis pratis [aquis aquarumve decursibus] et quicquid habere visus sum in his tribus villis denominatas [vero res] dono adque transfundo Deo [et sanctis apostolis] dono pro remedio anime mee et pro anima patris mei Bernoni et matris mee Ingelbur [pro salute quoque fratrum meorum et omnium parentum necnon et insuper pro omnibus Christi fidelibus ut habeamus hereditatem in regno Christi et Dei] Si quis autem [quod futurum esse non credo ego ipse [quod absit] aut ullus de heredibus vel coheredibus seu ulla persona intromissa contra hacm donationem aliquam calomniam generare presumserit primitus iram Dei et sanctorum ejus incurrat et nisi a sua nequitia resipuerit nomen ejus de libro vite deleatur hec vero donatio a me libenti animo facta et corroborata semper firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa] S Vuitberti qui hacm donationem fieri et firmare rogavit [S Rotlan S Rinart S Teober S Andreo S Tedoino S Leotbalt S Floterio S Petrono S Lanfredo] Ego Deodatu rogatus scripsit datavit die dominico in mense febroario annos IIII regnante Lodovic rege