Charter Document - 02140506

Charter Document - 02140506


Charter Number: 02140506
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0940
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quodcumque firmum proclivi temporis statu et inmutabile permanere cupimus opus est ad posterorum noticiam perveniri ne aliqua succedentis progenie occasione diabolo instigante valeat everti et scripturarum allegationibus annotari Quapropter omnibus tam presentibus quam absentibus esse notum volumus quod placuit atque convenit inter domnum Oddonem abbatem Cluniensem et Vuarfredum una cum uxore sua nomine Vuarrina quarumdam rerum suarum commutationem facere quod et ita fecerunt In primis Vuarfredus et uxor sua dederunt parti Sancti Petri tres campos Terminatur unus a Maliaco ubi dicitur Alcarno in ambobus frontibus ex ipso Sancto Petro a medio die terra Gudulrici et Rotberti a certio terra Ymonis Alter autem campus in Lornanto terminatur a mane et a sero ab eodem Sancto Petro a medio die Sancto Vincentio a cercio via publica Tercius quoque prope murum de Lordono terminatur de tribus partibus ex eodem Sancto Petro ab aquilone Sancta Maria Infra has terminationes totum ad integrum vobis trado At contra domnus Oddo dedit campum unum super Lornaizo terminatur de tribus partibus increpito de quarta vero via publica ita vero ut a presenti die et deinceps unusquisque quod sibi visum fuerit faciat de portione sua Si forte quis contra hanc commutationem quod minime futurum existimo heres vel coheres aut ulla submissa persona venire presumpserit non valeat quod repetit vendicare sed a liminibus sancte matris ecclesie sequestratus cui litem intulerit judice cogente juxta legem mundanam auri libram cogatur reddere et hec nostra commutatio semper rata et inconcussa stipulatione subnixa permaneat Actum apud Lordonum castrum S Vuarfredi et uxoris sue Vuarine qui fecerunt et firmari rogaverunt S Arberti S Gutruldrici S Lamberti S Seederii S Aramberti Ego Teogerius rogatus scripsi dictavi die dominico XIIII kalendas febroarias anno III regnante Ludowico rege