Charter Document - 02140503
Charter Number: | 02140503 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0939 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte ecclesie ac venerabili Cluniensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrate ego Aremborgis enormitatem meorum peccaminum considerans atque ultimi juditii examen perpendens et penas injustis debitas propiciens justis autem premia cogitare cepi quid Deo gratum offerre possem nihilque inveniens dignius quam ut de bonis que ipse largitus est mihi temporaliter ad dispensandum non ad possidendum servos suos jugiter sibi servientes sustentarem idcirco trado vineam unam Est autem ipsa vinea in pago Matisconensi in agro Maciacensi in villa Nogulas cujus termini hi sunt a mane via publica a meridie terra Trutmonti cum suis heredibus a sero vinea Ansolti a cercio Engelberti Infra istas terminaciones totum ad integrum trado atque transfundo ut a die presenti et deinceps rectores ejusdem loci nemine contradicente quicquid agere voluerint agant Si quis autem adversarius forte diabolico instinctu commotus insurgere temptaverit quod minime credo evenire hanc volens nostram destruere elemosinam gratis a me factam iram Dei omnipotentis prius incurrat et suorum apostolorum Petri et Pauli nisi a stultitia cepta resipuerit parsque ejus cum Juda proditore et cum Datan et Abiron sit in futuro quos terra vivos absorbuit honore carnis deposito immo III auri libras juxta legem mundanam coactus exsolvat juditiaria potestate cogente et nostra donatio semper firma et inconcussa permaneat stipulatione subnixa Actum Marciaco villa S Aramborgis que donationem istam fieri et firmare rogavit S Arnaldi senioris sui et filie sue Rotseldis qui consensum prebuerunt S Antigosni S Arnaldi Item alterius Arnaldi S Bernardi S Gisonis S Archinaldi Ego Tegerius ad vicem cancellarii scripsi ditavi die martio XVI kalendas januario anno III regnante Ludowico rege