Charter Document - 02140502

Charter Document - 02140502


Charter Number: 02140502
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0939
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quociens inter quas qumque ingenuis personis lex beneficium edocet ut qualiscumque homo de res propriis suis in alteriis personis condonare voluerit licenciam abeat potestatem at faciendum in omnibus Ob ac igitur nos enim in Dei nomen Girbernus Isnardus vuadiatores Martini et uxor sua Ada cedimus vel condonamus Sancti Petri a Graciago capello et pecia de prato in territorio de Vorocio pro remedium anime Martini et abent ipsas res fines vel terminaciones de uno latus terra Albarico de alio latus terra Andreo et Amblardo de tercio latus terra Isnardo et carto vero latus Girbert et termino infra istas fines quantum ibi habuit totum Sancti Petri et at illo presbitero qui ibidem decantaverit per singulos annos usum et fructum recipiat sine ullo contradicente Sane si quis nos ipsi immutata voluntate nostra aut ullus de eredes nostros vel emissa persona qui donacione ista inquietare voluerit ac ei non vindicet set componat ei duplum tantum quantum ipsas res eoque tempore melioratas valere potuerint et ec donacio ista firma estabilis permaneat cum stibulacione subnixa Facta donacione ista die sabati in mense octuber anno IIII quod Radulfus rex obiit a seculo S Girbernus et Isnard qui donacione ista scribere et firmare rogaverunt manus illorum firmas S Girberno S Albarico S Amblad S Rainbaldo S Arimberto Triennus humilis sacerdos scripsit