Charter Document - 02140499

Charter Document - 02140499


Charter Number: 02140499
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0939
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Hludovicus pacificus augustus et invictus gratia Dei rex Sicut certum est quia potentes Deus non abicit quippe sine quo potestas non est ita quoque liquet quod potentum opera interrogabit et ob hoc summopere curandum est ut cum prodesse vel esse ipso disponente possumus nostrum posse sub ejus nutu penitus subigentes quod honori sancte ejus ecclesie proficiat certatim faciamus Quapropter cunctis tam regibus quam reliquorum dignitatum personis presentibus vel futuris notum sit quod petiit a nobis quidam fidelis noster Hugo filius Richardi vir illustrissimus et marchio quatinus quoddam monasterium nomine Cluniacum quod a Wilelmo viro magnifico in honore primorum celi Petri videlicet et Pauli per manus Bernonis cujusdam reverendi abbatis constructum est per hoc nostre auctoritatis preceptum sicut ab antecessoribus nostris actum est et per privilegia apostolica ab omni inquietudine vel dominatu omnium hominum absolvamus sit vero ipse locus juxta quod ipse Wilelmus sub terribili et magna adjuratione constituit et apostolice sedi per testamentum ad tuendum non ad dominandum subjugavit ab omni dominatu seculari tam regum quam cunctorum principum seu propinquorum ejusdem Wilelmi quin et omnium hominum penitus liber et absolutus in ordine vero monastico persistat et secundum tenorem testamenti quod inde fecit amministretur habitatores autem in ordine regulari degentes abbatem sibi secundum regulam sancti Benedicti de semetipsis post Odonem qui nunc preest eligant res quoque suas communes quas vel nunc habent aut in futuro adquisituri sive nostra scilicet liberalitate sive quorumlibet largitione sunt sine cujuslibet dominatione aut contradictione possideant in nundinis nullum teloneum solvant homines eorum liberos ac servos nemo sine ipsorum voluntate distringat decimas suas indominicatas ad hospitale habeant ecclesias vero suas cum omnibus suis decimis sicut per privilegium Romanum et per scriptiones episcoporum adquisierunt teneant et possideant Curtes vero quas per precepta antecessorum nostrorum sive aliorum regum adquisierunt inconvulsas teneant ac possideant Nominantur autem ipse curtes in Matisconensi pago Salustriacus et Cavinias et tertia pars piscine cui vocabulum est Osa cum mansis et piscatoribus ad ipsam partem pertinentibus et in Ludunensi pago Amberiacus et Saviniacus ex parte Hugonis et Lotharii regum item in eodem pago Amberta quam Bernardus a Ludovico imperatore per preceptum adquisivit Predia nichilominus seu possessiones atque aloda que predicto monasterio a diversis personis Christique fidelibus suis temporibus condonata sunt in quibuscumque pagis vel vicariis consisterint cum omnibus suis appenditiis jure suo perpetualiter vindicent De silvis ubi partem habent et de exartis nullus nisi per ipsorum voluntatem terraticum accipiat Secundum sane excommunicationes apostolicorum que in privilegiis inserte sunt et secundum contestationem quam prefatus Wilelmus inprecatus est nos quoque in Christi nomine precipimus et contestamur ut nunquam alicui mortalium regi videlicet episcopo vel comiti quolibet pacto subitiatur sed juxta traditionem quam nostris diebus tenere videntur eis vivere liceat Quod si exorbitaverint judicio Dei sive regule correptioni reserventur et donatio Deo et sanctis ejus facta nullatenus rescindatur Quod ut verius credatur diligentiusque ab omnibus observetur manu propria roborantes de anulo nostro subter annotari jussimus Signum domni Ludovici gloriosissimi regis Gerardus notarius ad vicem Artaldi [episcopi] recognovit Actum in Querceto juxta Dotiacum villam supra fluvium Carum XII kal jul indictione XII anno IIII regnante Ludovico rege [in Dei nomine feliciter Amen]