Charter Document - 02140494
Charter Number: | 02140494 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0939 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quia Deus et Dominus noster precepit et monet suis fidelibus dicens Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et alibi Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum idcirco ego Beraldus abbas et Radulfus cogitans et reminiscens ipsius Domini preceptum donamus de res proprietatis nostre pro anima Bredinco ad monasterium Cluniaco in honore Dei omnipotentis et veneratione beati Petri apostoli ubi etiam Emardus abbas una cum monachis suis predicto Christo militare videntur donamus autem ipsas res pro peccatis nostris minuendis ut pius Dominus veniam et refrigerium impertiri dignetur Est autem mansus unus qui vocatur ad Exsarto Plano Beraldus et Bradincus quantum visi sumus habere quesitum adinquirendum totum ad casam Dei donamus ad habendi tenendi vendendi faciant rectores dicti loci quicquid voluerint et presens donatio omni tempore firma stabilis permaneat cum stibulacione subnixa S Beraldi abbatis S Radulfo qui hanc elemosinariam fieri et firmare rogaverunt S Arenfredo S Ponciono S Bernardo S Cristino S Bavono S Alfredo S Acardo Datum mense februario annos III Ludovico rege Eldinus scripsit Et dono tibi in alio loco qui dicitur Aliverio preter michi clusum vinea reservamus alium totum donamus