Charter Document - 02140493
Charter Number: | 02140493 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0938 - 0939 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cum inportunis agi mundum occasionum debilitatibus nostro tempore constet quicquid sacre ecclesie fidelibus inpertitur placida firmitate condecet adornare quo solidiora queant continuis temporibus stare Igitur ratum censuimus intimare totius ecclesie catholice filiis quoniam adiens domni Maimbodi piissimi pastoris Maticensis ecclesie presenciam quidam precelse nobilitatis Acbertus nomine humiliter obsecrans quo dignaretur ei largiri characterum munimen ex quibusdam ecclesiis que videntur esse site in fundo sue proprietatis in villa que dicitur Scociacus Est autem principalis ecclesia in honore beati Andree apostoli dicata cum capellis duabus sibi adherentibus quarum una est in honore sancti Johannis altera sancti Marcelli ut tempore vite sue eas habere sollemniter valeret et uxor ejus Agia et filius ejus Acbert Domnus itaque Maymbodus presul prenominatus fulcitus fidelium suorum consilio concessit illi quod deposcebat ut cum rebus et decimis ex omni integritate haberet nec miretur quispiam cur dicitur ei decimas dare quoniam nulli insurgebant contrarii insidiantes ei nitentes auferre hereditates paternas cum decimis Eo tenore vero actum est ut idem episcopus curam animarum et omnia que ad Deum pertinent presbitero committat ne quando denique alicujus malignitatis astu hoc decretum predicti pontificis annullaretur hanc precariam fieri jussit quam salvo suo servitio roboravit et fidelibus suis adsignari precepit Maymbodus sancte Matiscensis ecclesie humilis episcopus subscripsit Ayminus archidiaconus et decanus subscripsit Bernardus levita Adalardus archidiaconus subscripsit Ado abba Aldo levita Bernoldus presbiter Maiolus archidiaconus Temquartdus presbiter Rainerius levita Data per manum suprascripti Aymini die sabati in mense junio anno III regnante Ludovico rege