Charter Document - 02140492
Charter Number: | 02140492 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0938 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Deo sacrosancta ecclesia Sancti Petri que domnus Odo abba ad regendum tenet Ego igitur in Dei nomine Ingeltrudis femina cum infantibus suis Sievert Aranbal Atalgis Euvard vendimus at ipsa ecclesia jam dicta vel ad actores ejusdem res juris nostris qui sunt sitis in pago Matisconense in agro Galoniacense in villa Vallis In primis est curtilus qui terminat a mane via publica a medium die et a sero terra Sancti Petri a cercio Bernard Infra istas terminaciones totum at integrum et alias res nostras que in ipso agro visi sumus habere ac sunt campis silvis rivis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnibus preter que incartatum habemus aliut vero totum at integrum et a die presente vobis vendimus et accepimus de vobis precium sicut inter nos convenit valente solidos VIIII et faciatis vos vel actores ipsi loci post un diem quiquit voluerit[is] in omnibus Sic quis contradicere voluerit tres libras componat et vendicio ista firma permaneat cum stibulacione subnixa Actum Lordoni castello S Ingeltrut cum infantibus suis qui fieri et firmare rogaverunt S Landradane S Engeni S Guduldrico S Girbold S Eliot S Tetbran S Gunfret S Vurafredo Teotgerius in vice cancellarii scripsit datavit die dominico XVI kalendas octubris anno secundo regnante Ludvico rege