Charter Document - 02140491
Charter Number: | 02140491 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0938 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate largiente legumque auctoritate concedente sanctitum est ut unusquisque fidelium de rebus propriis ac temporalibus eterna valeat mercari dicente Scriptura Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego in Dei nomine Alcherius hec recogitans et terminum hujus fragilis et caduce vite appropinquantem perspiciens delego aliquid de rebus juris mei que mihi successione paterne hereditatis pervenerunt consentiente matre mea Retrudi Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ac monachis Cluniaco monasterio degentibus quod scilicet cenobium est situm in pago Matisconense consecratum in honore Dei ac predictorum apostolorum mundi videlicet principum cuique preest domnus Oddo venerabilis abba Sunt vero ipse res site in pago Lugdunense in vicaria seu in agro Ternantense in villa Madaliaco hoc est mansus indominicatus cum omnibus suis appenditiis I cum vineis campis silvis domibus edificiis cum omni supraposito et cum omni integritate Dono quoque servientes quorum nomina hec sunt Arigius cum uxore sua Elmeltrude et cum infantibus suis Dominicus cum uxore et infantibus Prefatas namque res sicuti jam dixi dono Deo et sanctis ejus apostolis pro anime mee remedio et pro anima patris mei Alcherii et matris mee fratrumque meorum Alcherii et Heredonis necnon pro salute omnium Christi fidelium vivorum seu defunctorum ea scilicet ratione ut predicta mater mea quamdiu vixerit unam medietatem usu fructuario teneat ac possideat post discessum vero ejus cum omni integritate et sine ulla dilatione ad predictum perveniat locum me vero in sui consortium recipiant ad sustendam tam anime quam corporis salutem Si quis vero quod futurum esse non credo ego ipse [quod absit] aut ullus de heredibus meis vel coheredibus seu ulla intromissa aut apposita persona contra hanc donationem aliquam calumpniam generare vel litem inferre temptaverit primitus iram Dei omnipotentis et offensam apostolorum ejus incurrat parsque ejus fiat cum Juda traditore Domini et cum Dathan et Abiron a liminibus quoque ecclesiarum extraneus habeatur et nisi a nequitia sua cessaverit nomen ejus deleatur de libro vite insuper cum cogente fiscali censura auri libras X coactus exsolvat hec vero donatio a me libenti animo facta et corroborata firma et stabilis atque inconvulsa semper permaneat cum stipulatione subnixa S Alcherii qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S Rectrudis matris ejus que consensit S Notardi S Armanni S Odonis S Johannis S Arnardi Ego frater Jacob ad vicem Dominici cancellarii scripsi dictavi corroboravi II kalendas julii feria VII Dictavi anno incarnationis Dominice DCCCCXXXVIII indictione XI anno III regnante Ludowico rege