Charter Document - 02140488

Charter Document - 02140488


Charter Number: 02140488
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0938
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quod ad futurorum noticiam convenit perveniri scripture allegationibus necesse est annotari unde notum omnibus Christi fidelibus esse volumus Elioddum et uxorem suam nomine Galbergam necnon et Albericum et suam uxorem vendidisse aliquid partim de rebus suis Cluniensibus monachis quibus domnus Oddo abba preesse videtur partim dedisse ob anime sue suorumque parentum remedium hoc est campus unus sub Lordono castro situs Igitur ego Eliodorus una cum uxore tres partes quas habeo in ipso campo vobis concedo scilicet medietatem pro anime mee et parentum meorum salute et aliam medietatem ita dumtaxat pro precio XII denariorum Albericus quoque similiter Terminatur a mane ab increpito a meridie terra Sancti Petri a sero muro castelli a certio terra Letbaldi Infra has terminationes ut suprascriptum est vobis tradimus ut scilicet a die presenti et deinceps quod facere volueritis agatis nemine contradicente Quod si quis anime sue hostis hanc nostram donationem sive venditionem destruere conatus fuerit habeatur a liminibus sancte Dei ecclesie extraneus et non valeat sibi vendicare quod repetit insuper etiam cui injuriam fecerit juxta mundanam legem juditiaria potestate cogente I auri unciam componat et nostra elemosina sive venditio facta gratuita a nobis rata et immobilis semper perseveret stipulatione subnixa Actum castro Lordono S Elioddi et Alberici et eorum uxorum Gandelberge et Grimeldis qui donum istud fecerunt et rogaverunt firmare S Goszberti S Arembaldi S Seiverti S Seidiri S Amalberti S Constancii Ego Johannes scripsi dictavi die sabbati mense marcio anno II regnante Ludowico rege