Charter Document - 02140487
Charter Number: | 02140487 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0938 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum ejus Petri et Pauli consecrato Cluniensi scilicet monasterio cui preest domnus Odo venerabilis abba Nos igitur in Dei nomine Teduinus et uxor mea Eldeberga donamus ad predictum locum aliquid de rebus juris nostri pro remissione peccatorum nostrorum et pro salute filiorum nostrorum pro anima quoque Evraldi filii nostri qui in eodem loco sepultus est Sunt vero ipse res site in pago Matisconense in agro Amniaco in villa Masiliaco hoc est curtilum cum omnibus suis appenditiis I cum vineis pratis campis silvis pascuis aquis aquarumve decursibus cultis et incultis quicquid in ipsa visi sumus habere totum et ad integrum donamus a die presenti et deinceps ut faciant rectores ipsius loci exinde quicquid facere voluerint Si quis vero quod futurum esse non credimus nos ipsi [quod absit] aut ullus de heredibus vel coheredibus nostris seu ulla intromissa persona contra hanc donationem aliquam calumpniam generare presumpserit primitus iram Dei et offensam apostolorum ejus incurrat et quod repetit non valeat vendicare sed cui litem intulerit auri libras II coactus exsolvat et hec donatio semper firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa S Teduini et Eldeberge qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt S Teodorici S Adalardi S Letaldi Item alterius Letaldi S Johannis S Anseramni S Sevaldi Ego frater Jacob scripsi dictavi XIII kalendas aprilis anno II regnante Ludowico rege Actum Liva villa publice