Charter Document - 02140486

Charter Document - 02140486


Charter Number: 02140486
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0951
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divine auctoritatis est preceptum ut unusquisque homo dum in hoc fragili moratur corpore quid futurum sit debeat considerare quoniam sicut Dominus dicit Nescit homo finem suum et in qua hora moriturus sit ignorat Nam et Deus ideo homini temporalem substanciam tribuit ut ex ea et animam suam redimat et corporali necessitati subveniat Quapropter ego Bernardus qui et Azo vocor hoc considerans et quia utrumque Deo disponente agere valeo dono aliquid de rebus proprietatis mee que mihi ex parentela mea hereditate obvenerunt et quam Acbertus cum sanguineus meus et Hugo filius ejus per legalem cartam mihi tradiderunt secundum legem suam ut per me ipsorum vice Deo offerantur Sunt autem ipse res site in comitatu Matisconense juxta fluvium Lierim locus qui dicitur Evuiranda ubi sunt ecclesie tres quarum prima in honore beati Andree apostoli constructa alia sancti Johannis Babtiste tercia sancti Marcelli cum omnibus que ad ipsas ecclesias aspiciunt vel pertinent id est decimis terris cultis et incultis pratis silvis vineis campis aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum Hec autem omnia pro remedio anime mee et Acberti cujus ereditas fuit et omnium fidelium christianorum tam vivis quam defunctis cum consilio Acberti et filiorum ejus dono ad Cluniacum monasterium et monachis qui ibi Deo serviunt ubi etiam domnus Heymardus abba preesse videtur ut ab hodierna die faciant quicquid facere voluerint et pro ipsa scriptione accepimus ab eis quinquaginta solidos Si quis vero contra hanc donationem litem inferre conaverit nisi ad emendationem venerit omni maledictioni subjaceat ipsa vero stabilis maneat S Acberti Hugonis filii ejus Engonis filii Madalberti Acberti Arnulfi filiorum ejus Bernardi item Bernardi fratris ejus Girbaldi Radulfi alii Radulfi Fulconis Raymberti Acberti Raynaldi Gauzelmi Teofredi Alcherii Arnulfi Girberti Aymeri Azonis Adalardi Vualterii Iterii Braidencii Acelini Teotaldi Fulcaldi Archimbaldi Stephani Lancherii Frater Boso scripsi die dominico V idus marcii apud Evuirandam anno I regnante Lucdovico rege qui de eadem donatione preceptum jussit fieri et sigillo suo insigniri