Charter Document - 02140484
Charter Number: | 02140484 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0938 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Speciale Christi preceptum dilectionem esse nemo quis dubitet que jam licet inter seculares nimium frigescat tamen inter spiritales ubicumque sint necesse est hanc aliquatenus reservari ad quam videlicet plenius nutriendam debent ipsi quoque in exterioribus sibi mutuo suffragari Quapropter ego Maymbodus Matiscensis ecclesie presul in Christi nomine notum facio cunctis successoribus meis tam episcopis quam archidiaconibus ac reliquis hujus ecclesie prelatis quia Cluniacensis cenobii congregationem speciali nobis familiaritate conjunctam in quantum possumus solaciari congruum ducimus ut ipsorum bonis operibus Deo largiente participemur Siquidem tempore predecessoris nostri beate memorie Bernonis episcopi tam ipsius quam nostrorum omnium consensu de omnibus suis ecclesiis talem auctoritatem acceperunt ut ex toto sub illorum dictione persisterent quod etiam apostolica auctoritate confirmatum est Post hec vero cum ipsas ecclesias inruptio paganorum quinte iam violentia quorumdam pravorum maxima ex parte anullassent visum nobis est quasdam earumdem ecclesiarum sinodali reditu levigare Igitur Blanuscus qui VIII solidos cum solidus erat reddebat nunc ob prefatam necessitatem reddat IIII et in euglogias denarios V Lanco vero de quo et prephati fratres plurimum inquietabuntur totam parochiam sicut an[ti]quitus restituimus Petronna ecclesia omni tempore permanente excommunicata sicut apostolica auctoritate pridem sanctitum est et olim apud Cabilonem sinodali decreto decem et VIII episcoporum Placuit igitur tam michi quam omni nostre congregationi ut quicquid vel ad episcopum vel ad archidiaconem de ipsis ecclesiis pertinet excepto hoc sicut constituimus quod ad sinodales eulogias vel ad parata debetur totum habitatoribus predicti loci concedimus ita ut ipsas ecclesias cum suis decimis vel tenere vel dare sine ullius contradictione valeant dum modo neque ipse ecclesie neque divini in eis neglegatur officium Sunt autem eedem ecclesie Cluniacus Coptus Galoniacus Blanuscus Lanccus Binzo Salustriacus Vallis cum aliis capellis que ad easdem pertinent Sit autem hec scriptura pro signo socialitatis ut tam vivi quam defuncti vel illorum vel nostri communiter participentur bonis actibus quos per Dei gesserimus Noverint autem qui lecturi vel audituri sunt hanc auctoritatem quod nostra sedes ex antiqua consuetudine pro lege teneat ut id de nostris decimis facere liceat Si autem ex successoribus nostris aliquis hoc infringere temptaverit revereatur illud Maledictus qui transgreditur terminos id est constitutiones proximi sui et ne forte beatum Petrum offendat pro sua crudelitate quem nos per beneficium collatum placare credimus Ut autem hec auctoritas firmior sit hanc manu propria firmo et nostre congregationis fratres firmare rogo Maimbodus sancte Matiscensis ecclesie humilis episcopus subscripsit Ubertus prepositus subscripsit Temquardus presbiter subscripsit Berardus levita subscripsit Ayminus archidiaconus ac decanus subscripsit Adalardus archidiaconus subscripsit Ado abba subscripsit Rainerius levita subscripsit Berno presbiter subscripsit Aldo levita subscripsit Eumannus presbiter subscripsit Bernoldus levita subscripsit Data mense februario anno II Luduwico rege regnante Actum Matiscone publice Ego frater Jacob vice Dominici cancellarii scripsi