Charter Document - 02140483
Charter Number: | 02140483 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0938 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Leo Episcopus servus servorum Dei Odoni Religioso Abbati Cluniensis Cenobii in honore summorum Apostolorum Petri et Pauli consecrati quod a Guilielmo Aquitanorum Duce constructum est et per te tuis successoribus in perpetuum Sicut pietati fidelium patet universalis Ecclesie cura beato Petro specialiter commissa est et per ipsum successoribus ejus Quapropter nostro moderamini convenit ut nos qui Deo auctore sancte Sedi Romane presidemus quibuslibet fidelibus secundum Religionem viventibus vel conversantibus pia benevolentia subveniret ubi forte nostrum suffragium indigent vel expetunt certatim satagamus Et idcirco predictum Cluniacense Cenobium primo quidem pro amore beatorum Apostolorum quibus consecratum est ac pro Religione que ibidem tenetur deinde etiam pro dilectione filiorum nostrorum videlicet Regum Hugonis atque filii ipsius Lotharii qui locum ipsum ut audivimus multum fovent sublimare atque solidare per nostram Apostolicam auctoritatem decrevimus Itaque sicut in privilegiis Predecessoris nostri Joannis Pape continetur predictum Cenobium ab omni dominatu cujuslibet persone omnesque res ad ipsum pertinentes quas nunc vel Monachi tenent vel juste acquisituri sunt liberum et absolutum esse precipimus Romane tantum Sedi sicut in testamento bone memorie Guilielmi continetur ita sit subjectum ut nunquam aut Canonico aut Laico aut etiam Abbati Monacho nisi regulariter viventi commendetur Villas vero quas ibidem pie memorie Rodulphus Rex contulit ob hoc ad predictum Cenobium ex toto confirmamus quia licet ut fertur ad Lugdunensem vel Matisconensem Ecclesiam pertinuerint non est tamen aliquis tam longeve etatis qui vnquam in predictis Ecclesiis vestituram de illis villis vllam habere vidisset Et quia prestitutum legale tempus ad recuperandas hujusmodi querelas pertransiit omnis repetitio conquiescat Ceterum de ordinando Abbate et de immunitate rerum ipsius Cenobii sicut in jam dictis privilegiis continetur sit perpetualiter observatum Si vero illa predia que predicti Reges filii nostri eidem loco contulerunt vel aliquid aliud de rebus aut de Cenobio quod vocatur Carilocus quod noster Antecessor per auctoritatem privilegii ad ipsum Cluniacum dedit aliquid usurpare aut tenere presumpserit hunc excommunicamus Ceterum cunctos qui adjutores ipsius Cenobii vel fraternitatis in bono fuerint hos quantum potestas nobis a Deo per beatum Petrum collata est sicut sancte Ecclesie fideles a suis peccatis preteritis si se emendare voluerint absolvimus et illos qui contrarii quolibet modo extiterint sub anathematis vinculo ut jam dictum est nisi resipuerint usque in diem Domini obligamus Pax et gratia Christi observantibus multiplicetur Scriptum per manus Leonis Notarii et Scriniarii sancte Romane Ecclesie in mense Januario indictione XI Capellam autem Petronnam que contraria est Ecclesie beati Petri de Lango sicut actum est in Concilio Episcoporum apud Cabilonem funditus excommunicamus et omnibus Sacerdotibus precipimus ex Dei et S Petri auctoritate vel nostra ut nullus in ea divinum officium agere presumat