Charter Document - 02140482

Charter Document - 02140482


Charter Number: 02140482
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0938
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Venerabili atque excolendo loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli consecrato in pago Matisconense sito Cluniaco videlicet monasterio cui preest domnus Odo reverendus abba et quo consistit concio monachorum sibi credita Quapropter ego in Dei nomine Artaldus fratris mei Gerardi elemosinarius consenciente uxore ejus Ermengart ac filiis Girardo et Artaldo donamus ad prefatum locum pro remedio anime ejusdem Gerardi et nostra communi salute aliquid de rebus juris nostri donatumque in perpetuum esse volumus hoc est mansus indominicatus [quem ipse adquisivit de hereditate Vuiniarii et heredibus ejus] Sunt vero ipse res site in pago Ledunense in agro Canaviacense in villa que dicitur Quinciacus in loco qui cognominatur in Monte Madio totum et ad integrum [cum omnibus suis appendiciis] donamus cum vineis [pratis silvis campis et cum omni supraposito ubicumque ipse res adjacent que ad predictum mansum pertinere videntur sicut prefatus Vuiniarius tenuit ac possedit et ipse Girardus post ejus discessum obtinuit] ea ratione ut a die presenti et deinceps ipsas possessiones cum omni integritate et sine aliqua diminutione monachi et rectores supradicti cenobii teneant et [possideant ad stipendium servorum Dei ibidem consistentium] Si quis vero quod futurum esse non credimus [nos ipsi [quod absit] aut ullus de heredibus nostris aut de vasallis ipsius seu ulla intromissa persona contra hanc elemosinariam cartam aliquam generare calumniam aut litem inferre presumpserit primitus iram Dei omnipotentis et offensam beatorum ejus apostolorum incurrat parsque ejus cum Dathan et Abiron atque Juda Domini traditore fiat et nisi ad emendationem venerit nomen ejus de vite libro deleatur ista vero donatio a nobis facta et corroborata semper firma atque stabilis cum stipulatione subnixa permaneat] Signum Artaldi et signum Ermengardi qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt [S Artaldi S Arcodi S Rotbaldi S Geraldi S Walefredi S Amalgarii S Vuarenfredi S Dodonis S Rainerii S Letelmi S Ingelardi S Guntelmi S Martini S Gisaldi S Archenardi S Benzonis S Gunduini S Aremberti S Archenardi S Poncii] Actum Montisco villa firmatum villa Curti mense januario anno secundo regnante Ludvico rege