Charter Document - 02140481

Charter Document - 02140481


Charter Number: 02140481
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0937 - 0938
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quisquis de propriis facultatibus vel hereditaria possessione aliquid Deo ac sanctis ejus donaverit hoc procul dubio centuplicatum in futuro est recepturus Ob hoc igitur ego Vuillibertus id ipsum perpendens et future discussionis terrorem precavens dono aliquid de rebus meis donatumque in perpetuum esse volo Cluniaco monasterio cui domnus Oddo abba venerabilis preesse videtur pro anime mee remedio vel pro loco sepulture I vineam meam indominicatum que est sita in Matisconense pago in agro Ibiacense in ipsa villa Terminatur vero ipsa vinea ab uno latere et duabus frontibus via publica ab alio terra Sancti Stephani totum et ad integrum ab hac die et deinceps in monachorum alimonia in eodem loco Deo et beatis ejus apostolis Petro et Paulo servientium concedo ut faciant ex ea quicquid sibi placuerint Si vero ego [quod absit] aut ullus de heredibus vel coheredibus meis aut quelibet opposita persona quadam violentia fraudulum aliquid contra hanc donationem inferre voluerit vel temptaverit non vendicet quod repetit sed primitus iram servorum Domini dampnabiliter incurrat et cum dampnatis in die juditii sinistram percipiat partem insuper et fiscali multatione auri libras III coactus persolvat et hec donatio semper firma et inconvulsa permaneat stipulatione subnixa S Vuilliberti qui hanc cartam scribi et firmare rogavit S Unberge uxoris ejus S Raimfredi S Umbaldi S Adulgisi Ego Jacobus ad vicem cancellarii rogatus scripsi anno II regnante Ludowico rege