Charter Document - 02140480

Charter Document - 02140480


Charter Number: 02140480
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0937
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Leo episcopus servus servorum Dei domino Odoni venerabili abbati Cluniacensis monasterii suisque successoribus in perpetuum Desiderium quod religioso proposito et sanctorum locorum stabilitati pertinere monstratur sine aliqua est Deo auctore dilatione perficiendum et quoties in quibusdam ejus utilitatibus noster assensus et solitum apostolice auctoritatis exposcitur presidium ultro benignitatis intuitu nos convenis subvenire et ratum pro integra securitate ex ratione solidare ut ex hoc et ipsius venerabilis loci salus et indemnitas procuretur et nobis quoque lucri potissimum premium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus prescribatur Igitur quia noster dilectus filius Hugo gloriosus rex una cum filio suo rege Lothario deprecatus est nostrum apostolatum quatenus confirmasse mus per nostrum apostolicum privilegium donum de duabus curtibus nomine Saviniaco et Ambariaco quas ipse Hugo rex precepti sui pagina dedit supradicto venerabili monasterio quod in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli edificatum est tam pro salute anime sue parentumque suorum cum ecclesiis terris vineis domibus campis pratis pascuis silvis salictis arboribus pomiferis et fructiferis diversi generis vel in fructiferis puteis fontibus rivis aque perennis edificiis adjunctis adjacentibusque suis cultis vel incultis una cum familiis masculis et feminis ibidem vel ubique residentibus et cum omnibus ad supra scriptas curtes generaliter et in integro pertinentibus exceptis tribus personis quas predictus rex in suo precepto sibi retinuit sitas in comitatu Lugdunensi Nos vero inclinati precibus eorum qui vicem apostolicam retinemus quibusque cura omnium ecclesiarum commissa est maxime istius monasterii quod juri sancte Romane atque apostolice Ecclesie nobisque subjectum est ita confirmamus ea omnia sicut per preceptum predictus filius noster donavit supradicto monasterio ut nullus homo parvus magnusve vel cujuscunque dignitatis audeat vel presumat contra hujus nostri apostolici privilegii auctoritatem ipsa invadere vel rapere sed secure et quiete perpetualiter in eodem monasterio permaneant Pro quo etiam sub divini judicii obtestatione promulgantes decernimus ut nullo ingenio aut argumento auferre audeant potius autem jure perpetuo in eodem venerabili monasterio ut superius affixum est afficiant et in potestate atque ditione Odonis abbatis vel omnium successorum suorum abbatum seu monachorum ibidem Deo servientium permaneant disponenda ac possidenda Si quis autem temerario ausu contra hujus nostre apostolice preceptionis seriem pie a nobis promulgatam venire vel agere tentaverit sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Domini Dei et Salvatoris Jesu Christi in eternum ignem concremandum simulque et in voraginem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat Qui vero pio intuitu custodes et obedientes atque observatores nostre salutifere preceptionis exstiterint benedictionis gratia et celestis retributionis eterna gaudia a justo judice Domino Deo nostro consequi mereantur