Charter Document - 02140478
Charter Number: | 02140478 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0937 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Leo episcopus servus servorum Dei Odoni venerabili abbati Cluniacensis monasterii suisque successoribus in perpetuum Desiderium quod religioso proposito et sanctorum locorum stabilitati pertinere monstratur sine aliqua est Deo auctore dilatione perficiendum Et quotiens in quibusdam ejus utilitatibus commodisve noster assensus et solitum apostolice auctoritatis exposcitur presidium ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire et ratum pro integra securitate ex ratione solidare ut ex hoc et ipsius venerabilis loci salus et indemnitas procuretur et nobis quoque lucri potissimum premium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus prescribatur Igitur quia postulavit a nobis tua reverentia quatenus confirmaremus tibi tuoque monasterio curtem nomine Escutiolam cum ecclesiis casis terris campis pratis pascuis silvis salictis arboribus pomiferis fructiferis vel in fructiferis diversi generis puteis fontibus rivis aque perennis ac cunctis adjacentibus suis cultis vel incultis una cum famulis masculis et feminis ibidem vel ubique residentibus cum omnibus ad ipsam curtem generaliter et in integro pertinentibus sitam in comitatu Matisconensi vel Eduensi quam vir bonus Gaufredus comes tam pro redemptione anime sue quam parentum suorum per chartule seriem donavit predicto monasterio nos vero inclinati tuis precibus qui vicem apostolicam retinemus et quibus cura est omnium Ecclesiarum commissa maxime istius monasterii quod juri subjectum est ita confirmamus sicut supradictus Gaufredus comes per chartule seriem supradicto monasterio donavit ut nullus homo parvus magnusve vel cujuscunque dignitatis audeat vel presumat contra hoc nostrum privilegium in supradicta curte vel in aliis rebus ad ipsam curtem pertinentibus invasionem vel molestiam aut inquietudinem facere sed ab ista presenti decima indictione ipse res per nostram apostolicam auctoritatem secure et quiete perpetualiter in eodem monasterio permaneant Pro quo etiam sub divini judicii obtestatione promulgantes decernimus ut nullo ingenio aut argumento auferre audeant potius autem jure perpetuo in eodem venerabili monasterio ut superius affixum est proficiant et in potestate atque ditione Odonis abbatis vel omnium successorum suorum abbatum seu monachorum ibidem Deo servientium permaneant disponenda atque possidenda Si quis autem temerario ausu contra hujus nostre apostolice preceptionis seriem a nobis promulgatam venire vel agere tentaverit sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi in eternum ignem concremandum simulque et in voraginem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat Qui vero pio intuitu custodes et obedientes atque observantes hujus nostre salutifere preceptionis exstiterint benedictionis gratiam et celestis retributionis eterna gaudia a justo judice Domino Deo nostro consequi mereantur