Charter Document - 02140477
Charter Number: | 02140477 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0937 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum omnibus sub Christi norma degentibus esse volumus quod placuit et convenit inter Geraldum et uxorem suam nomine Drulendam et domnum Oddonem venerabilis memorie abbatem Cluniacensem ut terras eorum in pago Matisconensi in agro Rufiacensi in villa Lornant que dicitur castrum Lordo sitas cambirent quod et fecerunt Primitus Giraldus et uxor sua dederunt campum unum domno Oddoni terminatur a mane terra increpito a meridie terra Sancte Marie a sero muro castelli Lordoni a certio terra que fuit Tedredi cum suis heredibus habet in longum perticas XXVI in unaquaque fronte perticas XII Infra has terminationes et perticationes totum ad integrum vobis concedo Post hec domnus Oddo illi Giraldo et uxori sue dedit campum in villa Lornant terminatur via vicinali a mane a medio die terra Sancti Petri a sero terra Imonis a certio via vicinali habet in longum perticas XVIII in una fronte perticas VIII in alia perticas VI et pedes VI Infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum tradimus vobis videlicet ut deinceps unusquisque de parte sua liberam habeat potestatem faciendi quod voluerit Si quis vero quod minime futurum estimo nos ipsi [quod absit] aut ullus de heredibus meis contra donationem istam vel commutationem insurgere conatus fuerit non ejus vox ab aliquo audiatur sed unciam auri I cui injuriam intulerit reddere cogatur et nostra commutatio semper rata et inconcussa perseveret S Giraldi et uxoris sue Drulende qui commutationem hanc fecerunt et rogaverunt firmare S Martini S Dedenci S Constantii S Erberti S Iliusi S Alelmi S Lamberti S Gaufredi S Teuduini Actum Lordono castro Ego Johannes scripsi rogatus ac dictavi die scilicet dominico mense septembri anno II regnante Ludowico rege