Charter Document - 02140475
Charter Number: | 02140475 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0937 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dispositor ordinatorque mirificus rerum Deus qui ut scriptum est quos vult humiliat et quos vult exaltat Certum quia multos quos modo exaltat in seculo venturo humiliabit qui de ipsis bonis superbientes sub potenti manu illius humiliari dedignantur quapropter justum est ut homo sub dictus sit Deo et de iis que ab ipso percipit eidem placere studeat Quod ego Bernardus gratia Dei comes Petragorencis hec omnia considerans monasterio S Salvatoris quod vocatur Sarlatum quod modo minime regulariter degit sub jure meo retinere timui et in ordino monastico restituere dignum duxi Quocirca notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego consentiente uxore mea Garsinda predictum locum cum omni abbatia et ad eum pertinentia in potestate S Salvatoris de mea dominatione transposui pro anima videlicet patris mei et matris mee et predecessoribus propinquis et pro me et uxore mea et filiis et filiabus nostris pro fratribus quoque nostris et amicis fidelibus et specialiter pro illis qui predictum locum et habitatores defenderint Igitur ut dictum est trado prefatum locum Deo et domno Oddoni Cluniacensi abbati atque Adacio coabbati ejus et monachis quos ibi vel adduxerint vel congregaverint ut videlicet ipsi et successores eorum tam cenobium quam omnem abbatiam sine ulla contradictione teneant ut post illorum discessum qualem voluerint secundam regulam S Benedicti abbatem eligant et sibi constituant sint autem et ipsi monachi in subjectione regis ad locum salvum faciendum et non ad aliquid persolvendum nisi solas orationes Ceterum contestor atque adjuro omnes propinquos atque successores nostros cunctosque illius cenobi vicinos tam presentes quam futuros per tremendum Sancte Trinitatis nomen et meritum beatorum sanctorum quorum reliquie inibi continentur ut nullus vel monachus seu quilibet homo res eorum inquietare aut in potestate alicujus redire presumat Quod si quis hereditatem dis possidere tentaverit maledicatur per universum orbem et audiat Deus meus pone illum ut ratum et sicut stipulam ante faciem venti et confundatur in seculum seculi et pereat Non sit coheres Dei nostri nisi resipuerit sed sit particeps pharaoni qui ait Deum nescio et Israel non dimittam Ego Bernardus hoc datum a me factum nutu Dei disponente ratum perfectumque in perpetuum esse volo cum stipulatione subnixa S Bernardi comitis qui hoc donum fecit et scribere rogavit et manu propria firmavit S Guillelmi S Arnaldi S Gauberti S Amalgerii S Fulcherii S Odolrici Data in mense junio regnante Deo et domino Ludovico imperante