Charter Document - 02140474

Charter Document - 02140474


Charter Number: 02140474
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0937
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Auxilio et misericordia conditoris Dei Romundus humilis Eduorum episcopus Notum fieri volumus presentium atque futurorum Dei fidelium generalitati quoniam dum apud eandem nostram sedem residentes inmoraremus adiit nostram presentiam Aydoardus noster honorabilis levita intymans quemadmodum consentire volebat religiosis fratribus Cluniacensis cenobii quandam capellulam nostri episcopatus ex beneficio sue ecclesie que est in Blanciaco villa sacrate in honore sancti Petri apostolorum principis quam pred[ec]essor noster domnus Wido sanctissimus pontifex per deprecationem Donaldi dicte ecclesie sacerdotis cuidam sacerdoti diebus vite sue tenendam confirmaverat Quo mortuo quidam injuste et contra fas eandem quasi successores invaserant visum est autem prefato Aydoardo ut predictam capellam presignatis fratribus rationabilius traderet quo inibi condignum Deo officium celebraretur aptius et census condignum debitum sue ecclesie restitueret honestius Deprecabatur autem hisdem ut eisdem fratribus tale nostri assensus largiremur scriptum per quod per futura tempora securius ejusdem sacelli tam restaurationi quam in melioratione insisterent et nullius exinde inquietudinem formidarent Nos vero tanto libentius cessimus quanto congruum estimavimus Est vero prefata capellula sita in comitatu Matisconensi omni episcopali debito immunis sacrata in honore sancti Leodegarii martyris oratorii voto constructa et proinde cum parvo terrarum dote olim predicte nostri episcopatus ecclesie addicta jussimus itaque exinde hoc nostre auctoritatis celebrare testamentum per quod statuentes decernimus et decernendo statuimus ut monachi Sancti Petri Cluniacensis cenobii illud oratorium in perpetuum habeant disponant et hordinare non desinant eo tenore ut rectori sacrato dicte nostre ecclesie que est in Blantiaco in posterum tantum duodecim denarios argenti ad missam sancti Petri persolvant Ut autem in Dei nomine cerciorem obtineat firmitatis vigorem manu nostra illud insignivimus et fidelium nostrorum manibus subter roborari precepimus Actum Augustiduno Rotmundus humilis Eduorum episcopus huic scripto assensum prebui et subscripsi Haldebodus abbatum humilissimus subscripsit Geraldus abbas subscripsit Radaldus humilis sacerdos subscripsit Teotbertus humilis archidiaconus subscripsit Bernardus decanus subscripsit Aydoardus ad vicem Hildebodi hujus operis ministri conscripsi et subscripsi Datum VI kal julii indictione X anno secundo regni Lodvici regis