Charter Document - 02140472
Charter Number: | 02140472 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 0937 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto ac exorabili loco in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in comitatu Matisconense sito cui preest domnus Odo venerabilis abba Nos igitur in Dei nomine Rainerius Sancti Vincentii canonicus et Rotlannus elemosinarii Arnulfi presbiteri per jussionem ejusdem Arnulfi donamus ad prefatum locum aliquid de rebus ejusdem sacerdotis hoc est illam partem terciam de vinea quam Rannulfus illi moriens derelinquit Est vero ipsa vinea sita in pago Matisconense in villa Liurnaco in agro Argiaco totam terciam ipsam partem pro remedio anime ejus vel suorum parentum donamus a die presenti et deinceps donatumque concedimus in perpetuum ut omni tempore rectores vel cohabitatores prefati loci teneant possideant faciantque quicquid elegerint Si quis vero quod futurum esse non credimus nos ipsi [quod absit] aut ullus de heredibus ejus vel nostris sive ulla intromissa persona aliquam calumpniam generare vel inferre presumpserit primitus iram Dei omnipotentis et offensam apostolorum incurrat parsque ejus fiat cum Juda traditore Domini et cum Datan et Abiron quos terra vivos absorbuit a liminibus quoque ecclesiarum extraneus habeatur hec vero donationis carta a nobis libentissime facta et corroborata semper firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Rainerii et Rotlanni qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt S Edricii S Dominici S Teuduini S Acardi S Pontionis Data mense martio anno I regnante Ludowico rege