Charter Document - 02140471
Charter Number: | 02140471 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0951 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus [tam presentibus quam et futuris quicumque hanc cartam legerint et audierint] quod ego Acbertus et filii mei damus quasdam res juris mei et de mea hereditate [Adsoni qui et Bernardo consanguineo meo] et hoc ob honore Dei omnipotentis et apostolorum ejus Petri et Pauli ut et ipse res in ipsorum dicione revertentur et a Cluniacum cenobium Sunt autem ipsas res site in comitatu Matisconensse et vocatur Evaranda Hoc est ecclesia in onore sancti Andree apostoli et sancti Marcelli et quidquid ad ipsas aspicit quesitum et ad inquirendum omnia tibi dono et trado ut facias ex eo quicquid volueris Si quis autem hanc cartam calumniare voluerit [non vindicet quod repetit set coactus] solvat de auro libras III [et hec carta inconvulsa et stabilis omni tempore permaneat constipulacione subnixa] Signum Acberti qui hanc cartam fieri et firmare rogavit S Ugo filii ejus Humbert filii ejus S Engon filii ejus S Maalbert filii ejus S Acbert filii ejus S Arnulf filii ejus S Bernart S Gyrbaldi S Radulfi S iterum Radulfi S Fulconis S Acberti S Ermoalt Folcolt S Girart Iteir S Azilin Leotalt S Braideng S Alcher S Raimbert S Gauzelm S Stephani S Alart S Vualter S Archimbalt Actum apud Evarandam die dominica mense marcio anno primo regnante Ludovico rege