Charter Document - 02140469

Charter Document - 02140469


Charter Number: 02140469
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0987
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina providente clementia hominibus concessum est ut ex rebus quas jure hereditario possident si eas recte ac salubriter disperciant sine dubio eterne vite bravium possint promereri Quapropter notum sit omnibus fidelibus christianis quod ego Gerbaldus sacerdos recogitans eternum Dei juditium atque malorum meorum peccaminum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in agro Matiaco in villa Vitriaco hoc est mansum indominicatum cum vinea simul tenente et quicquid ad ipsum mansum [pertinet] terris scilicet vineis campis pratis increpitum vi[r]cariis farinarium cultum et incultum quesitum et inquirendum totum ad integrum excepto planta que est collegio Hec omnia denominata dono Deo et supradictis apostolis pro remedio anime mee patrisque mei Ermengerii matris quoque mee Dodane necnon etiam fratrum meorum insuper etiam omnium parentum meorum eo tenore ut quandiu vixero teneam ac possideam et in vestituram habeant illam vineam que est in villa Canevas et post meum discessum ad predictum locum he res cum omni integritate perveniant Si quis autem hujus donationis cartam a me libentissime factam calumpniare voluerit vel presumpserit primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli incurrat sitque ejus pars cum Juda Domini proditore et Datan etiam et Abiron adnumeretur quos terra vivos absorbuit cum diabolo etiam retrudatur in inferno flammis inextinguibilibus exurendus nisi ad emendationem venerit secundum etiam mundanam legem cui litem inferre non timuerit auri libras IIII persolvat et inantea firma ac stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Besorniaco villa publice S Gerbardi presbiteri qui fieri ac rogavit firmare S Christiani S Girbaldi S Ermengerii S Drugbaldi S Grimardi S Sendeleni S Teudbranni S Ermelai S Sicbaldi S Armari S Rainaldi S Ermemberti Data mense januario anno I Ludvici regis Francorum Rothardus ad vicem cancellarii recognovit