Charter Document - 02140467

Charter Document - 02140467


Charter Number: 02140467
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0936 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego in Dei nomine Sendelenus atque Aalgardis uxor Ansalardi donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi pro anima ipsius Anselardi ut ei Dominus in suo juditio propitius appareat Sunt autem e res site in villa Senosano in agro Viriacensi hoc sunt duo campi in dominicatu terminat autem a mane et a sero via vicina alius campus a mane et a sero via publica de uno latus terra Sancti Petri de alio latus terra Leudbaldi In villa Pociaco dono unum mansum in dominicatu et quicquid ad ipsum mansum adpicit et quantum Ansalardus in ipsa villa abebat Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit non valeat vendicare quod repetit sed coactus auri libram I componat faciantque post hunc diem quiquid facere voluerint S Sendeleni atque Adalgardis qui fieri et firmare rogaverunt S Gauseranni S Duranni S Heirici S Arnulfi Actum Cluniaco publice regnante Ludovico