Charter Document - 02140464
Charter Number: | 02140464 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0936 - 0954 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacro et venerabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato ego igitur in Dei nomine Malguinus advocatus Widonis mei nepotis dono res quasdam ipsius Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum que sunt site in pago Cabilonensi et in villa Nantonis hoc est curtilum unum ubi Gislerius residet cum omnibus suis appendiciis terris videlicet pratis vineis silvis aquis cultum et incultum quesitum et inquirendum et in villa Cariasitnias quicquid inibi habet et in Glandono capellam Sancte Marie quicquid videtur inibi habere Has ergo res denominatas dono ad jam denominatum locum et faciant rectores Sancti Petri de his rebus in omnibus quecumque facere voluerint S Rotberti vicecomitis S Wicheronis S Aidoardi S Jotseranni S Aldebranni S Rainaldi S Aidoardi S Rainaldi S Ansedei S Oddonis S Antonii S Germundi S Rainoardi S Unberti S Livonis S Josberti S Willelmi S Unfredi S Dadonis Data mense maio regnante Ludovico rege Lambertus rogatus scripsit