Charter Document - 02140463
Charter Number: | 02140463 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0936 - 0954 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilectissima filiola mea Constancia ego Sansono in pro amore et bona volencia tua que circa te abeo cot de fonte Sancti Joanne te suscepi vel pro eterna retribucione ut pius et misericors Deus anima mea de penes inferni liberare dinnetur propterea dono tibi aliquit de res proprias meas juris mei qui sunt sitas in pago Ludunense in fine Ciciacense in villa Petrono dono tibi campo qui terminet ipse campus a mane terra Elgo a medium die et a cercio Elgo a sero ad ipso donatore infra ista terminacione ipse campo filiola mea Costancia a die presente tibi dono trado adque transfundo et facies tu quitquit facere volueris in omnibus et in Dei nomen Si quis vero cot futurum esse minime credo si ego ipse au ullus homo qui contra hanc donacio ista in te facta aliquit agere tentare calomniare presumserit et ad me defensatum non fuerit tunc simus culpabilis et inpleturis una cum fisca auro uncia una componat et inantea donacio ista firma permanead constibulacione suntnixa S Sansono qui donacione ista fierent et firmare rogavit S Doda qui in omnibus consensit S Eldeleno S Adelar S Dodono S Arnolt Ego Vuido presbiter rogatus escrixit et suscrixit Data in die dominico in mense aprilo regnante Luduvico rege Et dono tibi campo in alio loco terminat a mane et a sero ad ipso donatore a medium die terra Godono a cercio terra Elgodo infra ista terminacione ipse campo filiola mea Costancia a die presente tibi dono