Charter Document - 02140462

Charter Document - 02140462


Charter Number: 02140462
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0936 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina pietate hoc hominibus concessum est ut ex rebus quas jure possidere videntur eterna valeat merces adquiri Quapropter ego Arnulfus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensique monasterio aliquid ex rebus meis que sunt site in Matisconensi pago in villa Nugierulis hoc sunt mansi vinee prata campi silve et quicquid in ipsa villa visus sum habere unam medietatem pro anima uxoris mee Roteldis ad ipsum locum dono ut omnipotens Dominus veniam suorum delictorum ei largiri dignetur Si quis vero forte [quod absit] nos ipsi aut ullus homo contra hanc donationem temptaverit venire gladio sancti Petri feriatur nisi resipuerit et hec donatio firma et stabilis perseveret et ille non valeat repetere quod cupit sed cui litem intulerit insuper auri libras III solvat coactus S Arnulfi qui fieri et firmare rogavit S Ansalardi S Mainardi S Ardradi S Isambardi S Achini S Evrardi S Amalberti Data per manum Salomonis monachi et levite mense febroario die jovis anno regnante Ludowico rege