Charter Document - 02140460
Charter Number: | 02140460 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0936 - 0937 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In honore Dei ac sanctorum apostolorum ejus dicato Cluniensi cenobio [ego in] Dei nomine Adoardus pro remedio anime matris mee Vualt[rudis] dono ad jam dictum locum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Augustudunensi in villa Carentiolas hoc est unam medietatem d[e omni]bus que in ipsa villa habeo cum campis pratis silvis pascuis c[urti]lis vircariis aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum dono etiam servum nomine Vuar[naldum] cum uxore sua et filio suo Hec omnia denominata don[o ad jam dic]tum locum pro remedio anime mee ac omnium fidelium defunct[orum fa]ciantque rectores supradicti loci a die presenti quiquid face[re volu]erint Si quis autem contradictor extiterit auri libras II coactus exolvat et inantea firma ac stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Adoardi qui fieri et firmare rogavit S Arlei S Sofredi S Ademari S Vuimteri S Aalradi S Leduini S Duranni S Berengerii Regnante Ludovico anno primo