Charter Document - 02140459
Charter Number: | 02140459 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0936 - 0937 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In alia villa vocabulo Vallis dono ego Godulricus mansum unum indominicatum cum omnibus que ad ipsum mansum aspiciunt Est autem ipse mansus in agro Sedunensi eo autem tenore ut quandiu ego vixero teneam ac possideam post meum vero discessum ad jam dictum locum perveniat Hoc autem primitus facio pro anima mea et uxoris mee Letgarde et Gislardi et Ameldis uxoris ejus Porro in vestitura in manso Quadransi IIII denarios in alio autem de Vallis VI denarios Si quis autem contradictor extiterit auri libras XX persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Godulrici atque Acardi qui firmare et fieri rogavit S Arlei S Sumi S Sofredi S Evrardi Dictata per manum Aldeberti levite regnante Ludowico rege anno primo