Charter Document - 02140458

Charter Document - 02140458


Charter Number: 02140458
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0936 - 0937
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensi cenobio Nos igitur in Dei nomine Accardus atque Godulricus pro remedio animarum nostrarum donamus ad jam dictum locum aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Augustudunensi in villa Quadrensi in agro Cardoniacense hoc est mansum indominicatum sicut de Andrea et Letberga ejus uxore et infantibus eorum nos duo fratres ex eis conquisivimus cum omnibus aspicientibus ad ipsum mansum campis scilicet pascuis aquis silvis vineis cum omnibus arboribus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum ea tamen ratione ut quandiu vixerimus teneamus ac possideamus et quando aliquis ex nobis de hoc seculo migraverit una medietas ad jam dictum perveniat porro post nostrum amborum discessum ambe medietates ad eos perveniant