Charter Document - 02140457
Charter Number: | 02140457 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0936 - 0937 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego in Dei nomine Ingelgerius et uxor mea Altasia donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt site in comitatu Cabilonensi in villa Talanensi hoc est duas vineas quarum una terminat de uno latus semita parva de alio de ipsa hereditate in uno fronte terra Bernardi alia vinea in duabus partibus terminat de ipsa heredi[ta]te in alia terra Bernardi in alio fronte semita parva Hanc autem donationem eo tenore facio ut quandiu vixero usum et fructum habeam post meum vero discessum ad jam dictum locum perveniat in vestitura vero IIII sextarios de vino omni anno reddam Si quis contradixerit CCC solidos persolvat et inantea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Ingelgerii et uxoris ejus Altasie qui fieri et firmare rogaverunt S Ubaldi levite et Euvardi presbiteri et Tetbaldi et Teonis Leotaldi Constancii Randoeni S Teoderici et Bernardi Giroardus scripsit in vicem Euvardi cancellarii anno I regnante Ludovico rege