Charter Document - 02140455
Charter Number: | 02140455 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0936 - 0937 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei ac sanctorum apostolorum ejus dicato Cluniensi cenobio nos igitur in Dei nomine Guntrudis ac duo filii mei Vuillelmus ac Stephanus donamus ad jam dictum locum pro remedio anime senioris mei Rodulphi aliquid de rebus ipsius que sunt site in pago Matisconensi in villa Besorniaco in agro Maciacensi hoc est curtilum unum qui terminat a mane via publica a medio die terra Stephani a sero terra Guntardi faciantque post hunc diem in omnibus quicquid facere voluerint Porro illam terram que est in cautione tenebimus usque missa sancti Johannis si tunc fuerit redempta ad dominum suum revertatur et si non fuerit redempta ipsa in emendatione teneatur Si quis autem aliquam litem inferre voluerit vindicare non valeat sed coactus LXXX solidos exolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Guntrudis qui fieri et firmare rogavit S Vuidoni S Teudbodi S Bladini S Bernulfi S Godaldi S Aremberti S Vuillelmi S Stephani S Amblardi S Johannis Regnante Ludovico anno I