Charter Document - 02140453
Charter Number: | 02140453 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0986 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Nos igitur in Dei nomine Jotsaldus Otbertus Girbaldus Vendrannus atque Aalgardis vadiatores Fulchardi donamus pro anima ipsius vineam unam in pago Matiscensi in agro Ainiacensi in villa Cimandris que terminat a mane et a medio die terra Odolonis a sero Bernardi a cercio terra Otherii et Atonis habet in longo perticas XXIIII in lato IIII Hec omnia donamus ad predictum locum Cluniacum pro remedio ipsius conjugisque ejus faciantque post hunc diem quicquid facere voluerint Actum Cluniaco publice S Girbaldi atque Jotsaldi Otberti et Aalgardi qui fieri et firmare rogaverunt S Martini Helionis Ostraldi Adelelmi Dominici Girbaldi Jalamanni Data mense septembrio anno I Ludovici regis Aldebaldus ad vicem cancellarii scripsit