Charter Document - 02140449
Charter Number: | 02140449 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0936 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in pago Matisconense sito Cluniaco scilicet monasterio cuique preest domnus Odo venerabilis abba Nos igitur in Dei nomine ego Gauzfredus divina propitiante clementia comes et uxor mea Ava recogitantes casus hujus vite et remunerationem perpetue donamus predicto monasterio pro Dei amore ac pro ve[ne]ratione Dei genitricis Marie atque eorundem apostolorum Petri videlicet et Pauli ut ipsi pii intercessores existant pro remissione peccatorum nostrorum pro anima nichilominus Vuilelmi senioris mei et filii ejus Bosonis pro animabus quoque patrum nostrorum ac matrum necnon et omnium parentum pro salute quoque totius populi christiani et pro animabus insuper omnium fidelium defunctorum aliquid de rebus juris nostri id est villam nostram indominicatam vocabulo Escozolas cum omnibus suis appenditiis et medietatem ecclesie Sancti Petri quam Arnulfus presbiter tenet cum veneis curtilibus viridiariis domibus edificiis molendinis campis pratis silvis aquis aquarumve decursibus farinariis exitibus et regressibus cum servis et ancillis peculio et familia utriusque sexus et etatis quicquid quesitum et quicquid est ad inquirendum totum et ad integrum a die presenti et deinceps donamus donatumque in perpetuum esse volumus in alimonia et stipendio monachorum Deo et sanctis ejus ibidem servientium atque exinde omni tempore faciant quicquid facere voluerint recipiantque in sua prebenda quendam fratrem nomine Ingelbertum pro communi nostra mercede atque elemosina Sunt vero ipse res site in pago Eduense in agro Escozolulas sicut supra diximus Quicquid inibi hodierna die visi sumus habere et possidere totum et ad integrum donamus atque transfundimus Si quis vero quod futurum esse non credimus nos ipsi [quod absit] aut ullus de heredibus vel coheredibus nostris seu ulla intromissa persona contra hanc donationis cartam litem generare vel inferre presumpserit primitus iram Dei omnipotentis et offensam apostolorum miserabiliter incurrat et a liminibus ecclesiarum extraneus habeatur fiatque pars ejus cum Juda traditore Domini et cum Datan et Abiron quos terra vivos absorbuit nullum effectum sue repetitionis obtineat insuper cum cogenti fisco auri libras L coactus exsolvat et hec donatio a nobis libenti animo facta et corroborata semper et stabilis facta et corroborata permaneat cum stipulatione subnixa Signum Gauzfredi comitis et signum Ave uxoris ejus qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt Signum Gozaldi Signum Adalmari Signum Annonis Signum Unberti Signum Ugonis Signum Raimberti Signum Narduini Signum Gozfredi Signum Vuinimanni Signum Odulrici Signum Seimbaldi Signum Odonis Signum Antigii Signum Rotgrimni Signum Emenononis Signum Bernerii Signum Elferici Signum Gyrberti Signum Grimferii Data mense junio anno primo quo Lodowicus juvenis rex cepit regnare Ego frater Jacob ad vicem cancellarii Dominici scripsi datavi