Charter Document - 02140447
Charter Number: | 02140447 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0936 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina providentia legumque auctoritate sanctitum est ut si quis de reditibus suis aliquid in elemosina Deo et sanctis ejus conferre voluerit liberam habeat potestatem consequenter implere Quapropter nos in Dei nomine germani fratres Arnaldus scilicet et Anselardus considerantes illud euvangelicum Date et dabitur vobis simulque pertimescentes gehenne penas donamus atque tradimus aliquid de rebus nostris Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo Cluniaco videlicet cenobio cui preest domnus Oddo venerabilis abba Sunt vero res ipse site in pago Maticesse in villa Rufiaco in ipso agro hoc est curtile unum terminatur autem a mane terra Sancti Martini a meridie via publica a sero terra Richardi a circio terra Arembaldi Et in alio loco donamus unam vineam in villa Vesentes in loco qui dicitur Esarat Arigii habet in longum perticas XVI in transversum perticas XII a mane et sero terra de ipsa hereditate a medio die via publica a circio decrepito Hec omnia supradicti fratres communiter pertractantes donamus ad predictum locum pro remedio animarum nostrarum et loco sepulture pro animabusque patris ac matris nostre et omnium Christi fidelium ea videlicet ratione ut quandiu nos ambo vixerimus usu fructuario teneamus et possideamus et singulis annis in caritate fratrum sextarios vini sex quasi in censum persolvamus Quis vero ex nobis duobus primus obierit post ejus dicessum sine alterius interpellatione omnes prefate res sine aliqua dilatione ad denominatum perveniant locum Si quis vero quod evenire non credimus nos ipsi [quod absit] aut ullus de heredibus nostris seu aliqua intromissa persona contra hanc donationem aliquam calumpniam generare presumpserit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et parti cui litem intulerit argenti libras duas persolvat et hec donatio semper firma permaneat cum stipulatione subnixa S Arnaldi et Anselardi qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt S Eldefredi Josberti Leotaldi Dodonis Arnulfi Symonis Bernardi Sedegei Vuarfredi Ego frater Yacob ad vicem cancellarii scripsi datavi mense maio [anno] quo Rodulfus rex migravit a seculo Actum Cluniaco firmatum Lurdono castello publice