Charter Document - 02140446
Charter Number: | 02140446 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0936 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum licitum est oportet ut unum quemque fidelem dum terrenam substantiam temporaliter possidet pro anime sue remedio cogitet quatinus eternam beatitudinem possidere mereatur Igitur ego in Dei nomine Gauzfredus disponente Deo comes et uxor mea Ava dum sentimus nos nimium esse peccatores admonet nos divina clementia ut pro peccatis nostris aliquod remedium de rebus nostris ad loca sanctorum delegare debeamus Idcirco per hanc epistolam donationis donamus donatumque in perpetuum esse volumus ad monasterium Cluniense quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli cuique preest domnus Odo venerabilis abbas cum turba monachorum sibi credita Deo ibidem et sanctis ejus servientes res nostri juris Escozolas vocabulo cum omnibus villis sibi adherentibus et ecclesiam in honore beati Petri apostoli quam Arnulfus presbiter tenet cum appendiciis omnibus terris domibus edificiis acolis mancipiis utriusque sexus veneis pratis silvis aquis aquarumve decursibus farinariis adjacentiis peculium utriusque sexus mobilibus [et] inmobilibus sicut a nobis in presenti tempore possidetur ea scilicet ratione ut dum nos advixerimus teneamus et possideamus sine ulla diminutione ipsius monasterii Ipsi vero monachi a die presenti ecclesiam prefatam et unum mansum in vestituram recipiant Post obitum vero quandoque nostrum omnes supradicte res in dominationem prefati monasterii sine alicujus interpellatione perveniant pro remedio videlicet animarum nostrarum ac remissione peccatorum pro salute prolis a Deo nobis concesse pro anima quoque senioris mei Wilelmi ac filii ejus Bosonis [et] pro animabus nichilominus parentum et genitorum nostrorum insuper et pro salute omnium fidelium vivorum sive defunctorum Sunt vero supradicte res site in pago Eduense in vicaria Si quis vero quod evenire non estimamus nos ipsi [quod absit] aut ullus de heredibus vel coheredibus nostris sive aliqua intromissa persona aliquam calumpniam callide generare vel inferre presumpserit primitus iram Dei omnipotentis et offensionem apostolorum incurrat et nomen ejus deleatur de libro vite parsque ejus fiat cum Juda traditore Domini et cum Datan et Abiron quos terra vivos absorbuit et ne presens tempus sine ultione transcurrat auri libras C partibus cui litem intulerit cogente judicaria potestate coactus exsolvat et omnis repetitio ejus frustrata permaneat nullum obtinens effectum Hec vero donatio a nobis facta et corroborata firma et stabilis omni tempore perseveret cum stipulatione subnixa Signum Gauzfredi comitis et signum Avane uxoris ejus qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt S Eptini S Tedonis S Adalberti S Narduini S Elperici S Ugonis S Antigii S Unberti S Raimberti S Rotberti Item S Antigii S Franconis S Girberti S Utonis S Tedrici S Teodelgrimi Data mense aprili VIII die ipsius mensis anno quo inclitus rex Rodulfus migravit a seculo Actum Nivernis civitate publice Ego frater Jacob sacerdos ad vicem cancellarii Dominici scripsi datavi feria VI in prefata civitate