Charter Document - 02140445
Charter Number: | 02140445 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0936 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensatio quibusque divitibus consulit ut ex rebus que transitorie possident si eis bene utantur semper valeant promereri Quod videlicet divinus sermo affirmat cum dicit Divitie viri redemptio anime ejus Quod videlicet recogitantes ego Wichardus et uxor mea Teza et saluti proprie dum licitum est providere cupientes ratum immo pernecessarium duximus ut ex rebus que nobis temporaliter conlata sunt ad emolumentum anime aliquantulum impertiamus Igitur omnibus in unitate fidei viventibus Christique misericordiam prestolantibus notum sit quod ob amorem Dei et Salvatoris Jesu Christi res juris nostri sanctis apostolis Petro videlicet et Paulo de propria tradimus dominatione Arpagiacum scilicet villam cum capella in honore sancti Laurentii dedicata cum curtilibus et mansis indominicatis cum edificiis et suprapositis cum omnibus rebus ad ipsam villam pertinentibus mancipiis siquidem utriusque sexus vineis campis pratis silvis aquis aquarumve decursibus exitibus et regressibus cultum et incultum cum omni integritate Que res site sunt in comitatu Matisconense in vicaria Canciacensi Donamus jam dictam villam cum omnibus appendiciis quicquid quesitum vel quicquid est ad inquirendum predictis sanctis apostolis Cluniaco scilicet monasterio cui videlicet domnus Odo abba preesse videtur in alimento vel substancia monachorum ibi Deo et sanctis ejus servientium primum pro amore Dei deinde pro salute animarum omnium christianorum et uxoris mee Aie ea videlicet ratione ut quandiu vixerimus teneamus et annis singulis IIII modios in panem et vinum persolvamus capellam vero a die presenti in vestitura recipiant Si quis vero contra hanc donationem insurrexerit nisi cito ad emendationem venerit omni maledictioni subjaceat ipsa vero stabilis maneat S Wichardi Teotgardis uxoris ejus Gerardi Ascherii Brandencii Teodonis Luzei Aremberti Alcherii Segani Samsonis Hubaldi Alicherii Data mense martio anno quo domnus Rodulfus migravit a seculo Jacob scripsit