Charter Document - 02140443

Charter Document - 02140443


Charter Number: 02140443
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0936
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego in Dei nomine Aydoardus dono Sancto Petro Cluniensi curtilum unum in dominicatu cum omnibus suis appenditiis qui est situs in pago Maticensi in villa Tisiaco ad Roccam vocat Et dono in ipsa villa campum unum similiter in dominicatu quem de Odone conquisivi totum usque ad inquirendum terminat ex omnibus partibus terra Sancti Petri Hec omnia tali tenore dono dum advixero usum et fructum abeam post meum discessum ad jam dictum locum perveniat In vestitura dono campum quem de Odone conquisivi et alium qui est juxta ipsum In alio loco in villa Carenciolas dono quantum ibi videor habere totum ad integrum quesitum et ad inquirendum hoc sunt campis pascuis silvis vircariis atque molendinum unum aquis aquarumque decursibus totum a die presenti atque unum servum in ipsa villa Warnaldum cum uxore et infantibus Sunt autem he res jam dicte in pago Augustodunensi et una ancilla que vocatur Dominica et infantibus suis S Aydoardi S Arlei S Uberti S Bernardi S Sofredi S Sivuini S Duranni S Archadii Actum Cluniaco regnante Domino nostro Jesu Christo