Charter Document - 02140439

Charter Document - 02140439


Charter Number: 02140439
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0935
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Derelinquit homo patrem aut matrem et atterebat sibi uxorem et erunt duo in carne una et quod Deus junxit homo non separet Dilecta atque multum amabile sponsa mea nomine Rihelt igitur ego in Dei nomine Ainus esponsus tuus dum per voluntatem Dei et per voluntate de parentorum nostrorum et per consilio bonorum hominum et pro quod nos Deus omnipotens nos facit venire at legale sponsale propterea in pro amore et prunta bona volentia mea que contra te abeo in pro ipsa amore dono tibi aliquit ex rebus meis juris mei que sunt ipsas res in pago Vienense in loco qui dicitur in Riveria in parrochia Sancti Fereole ultra Rodeno fluvium ac sunt res in ipso loco in edificiis casis casaricis ortis areis vineis vinealis campis et silvis et exivis omnia et ex omnia quitquit in ipsa Riveria visus sum habere vel possidere totum et sub integro in esponsalicio tibi dono sicut lex romana commemoret et dono tibi in Maciaco villa mansum unum simul cum vinea qui terminat de uno latus terra Sancti Petri de tres partes terra Engelberto et Bosone infra istas fines et terminaciones una cum arboribus vel omnem suprapositum et exivis totum et sup integro tibi dono Et dono tibi mancipiis is nominibus Baiseta cum infantibus suis tres et dono tibi Abbone cum infantibus suis VII et inantea facias de ipsas res et de istas mancipiis sicut superius scriptum est Se minime credo et si ego ipse aut ullus homo aut ullus ex heredibus meis aut ulla aliqua persona qui contra isto sponcalicio aliquit agere vel inquietare voluerit una cum fisco solvat te tantum et alium tantum quantum et inantea isto sponcalicio in te facta firma permaneat cum stipulacione subnixa S Ainone qui isto sponcalicio fieri et firmare in presente rogavit Boso umilis levita qui in omnibus consensit S Umberto S Arhinardo S Atalberto S Leutardo S Bladone S Salomone S Bernone Ego Eldebertus jubente Barnardo qui isto sponcalicio scripsi datavi die sabato in mense octuber anno secundo regnante Radulfo rege Viennense