Charter Document - 02140437

Charter Document - 02140437


Charter Number: 02140437
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0935
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dilecto atque multum amabile seniore meo nomine Ainone ego in Dei nomine Rihelt uxor tua Ego in pro amore et prompta bona volencia mea que contra te abeo in pro ipsa amore dono tibi aliquit de res meas ac sunt manso et casale cum vinea et campo in se tenent juris nostri qui est in pago Viennense in villa qui nominatur Bracosco qui terminat de uno latus terra at eres Poncione de alio latus via publica in uno fronte via publiqua et fontana que surgit in alio fronte terra at ipsa donatrice est alia vinea qui est in Bracosco qui fuit Natan in caucione qui terminat de uno latus et uno fronte terra Gausmare in alio latus terra Autgert in alio fronte via publica est in alio loco in Bracosco manso et casale et orto cum campo in se tenentes qui terminat de uno latus Sisione volvente de alio latus via publica in uno fronte terra Ratborno vicecomis et Ingelberto in alio fronte aqua morta qui nominantur Vei eternalis quiquit subs as fines et terminationes una cum arboribus vel omne suprapositum et exivis quiquit mea portione totum et sub integrum ego tibi dono Et dono tibi manso uno qui est infra murus Vienna civitate in loco qui dicitur ad porta Fussino qui terminat de ambis latis terra de ipsa hereditate in uno fronte terra Sancti Mauricii in alio fronte via publiqua Infra as fines et terminaciones ego tibi dono ea tamen racione de ipsas res et de ipso manso quamdiu nos vivimus pariter usum et fructum possideamus et qualis de nos pars parem suum supervixerit ipsas res et ipsos mansos faciat quiquit volueris perpetualiter item at abendi vendendi perdonandi seu liceat commutandi et si nos ipsi aut ullus homo aut ullus ex heredibus nostris aut ulla aliqua persona qui contra ista donacione aliquit agere vel inquietare voluerit una cum fisco solvat tantum et alium tantum quantum et inantea ista donacio in te facta firma permaneat cum stipulatione subnixa S Rihelt qui ista donacione fieri et firmare rogavit Vuarinus presbiter subscripsit S Vuitgerio qui consensit S Leutardo S Barnardo S Anshirico S alio Anshirico S Auterio S Estabile S Avundancio Ego Eldebertus jubente Barnardo qui ista donacione scripsi datavi die marcis in mense madio anno secundo regnante Radulfo rege Vienense